Thesaurus

Contexte

Rituel

Support

Language

Géographique

Terme

Définition et usage

Nom : Latin

Effectif : 1

Table (2) : Support, Citation,

Item (58) :

  • quorum [...] magna ut [...] quomodo [...] annuntio regis [...] mortuus ab illa [...] detinetur anima [...] in hoc loco, sic et [...], cuius est mater [...] te, detineatur in omne tempus in amore et desiderio Martialis, quem peperit Coronaria. Adiuro vos per hunc praepositum super necessitates terrae sic et te [...] dominus [...] tu, ex hoc momento, [...] illas [...] amet Martialem, ut omni muliebri hora me in mente habeat et totum diem in animo habeat amorem meum [...] magna tu [...] dominum iam, iam [...]
  • Item uesice dolorem: Scribes in uesica porcina masculo de masculo, feminae de femina, et ad umbilicum suspendes, et eius nomen iscribes cui faces: 'Abara barbarica borbon cabradu brabarasaba'.
  • Ad profluuium sanguinis uel haemorrhoidas legas et suspendas itacoeu καπα, tum haec nomina hebraica dices ‘ manna ‘, latinis ‘ mia blanam manna cyrfy calcod zama decarsin
  • Ad fugitiuos. In charta scribit dominus manu sua siue domina manu sua sinistra nomen fugitiui et de manu dextra scribat haec nomina 'pallachata παλλακατα caπpa' et ea(n)dem charta(m) mittes in mola(m) frumentaria(m). Aliud ; post ostium scribis : 'irrifa epona nupsit illegy'
  • Ad deuoratum. Digitis duobus pollice(m) et medicinali gurgulionem deducens dicis 'πορκα cucnaon'  ter dices et ter expues
  • Ad capitis dolorem. Adonel angeli nomen scribis in charta pura et de licio ligabis in capite ... item alii.
  • Botamal huius angeli nomen in charta virgine scribes et de licio capite ligabis, emigranii dolorem pausat
  • Ad oculorum dolorem. Tomatoma scribes in charta pura, hoc (cod. huc) nomen scribis et nomen ipsius qui dolet oculos, et de licio ligabis in capite et mox sanabitur.
  • Qui uecturam faciunt. nunc incantata quid possit haec uerba ; inponam in remediis ; cum herbam uolueris legere, circumscrib(i)to eam auro herbam et argento et dicito sacra nomina tria 'Iacob Sabaoth raxas'.
  • Luxum si quod est, hac cantione sanum fiet : harundinem prende tibi uiridem p. III aut quinque longam, mediam diffinde, et duo homines teneant ad coxendices ; incipe cantare - in alio s. f. : 'moetas uaeta daries dardaries  asiadarides una petes' usque dum coeant - : 'motas uaeta daries dardares astataries dissunapiter', usque dum coetant.
  • Vbi coierint et altera alterum tetigerint, id manu prehende et dextera sinistra praecide ; ad luxum aut ad fracturam alliga ; sanum fiet. Et tamen cotidie cantato - in alio s. f. . [uel] luxato uel hoc modo : 'huat hauat huat ista pista sista dannabo dannaustra - . [et luxato uel hoc modo] : huat haut haut istasis tarsis ardannabou dannaustra.'
  • Aduersus eterocra[o]nia: Alitum manu dextra[e] cludes, super cerebrum explanabis et hoc ter dicis: 'hoerbae etho oras erbae bo Abraxat boetiae'
  • Item capiti: Erba quae esta<u>e in capite nascitur collecta luna crescente aliicuius uestis pannum et lino rufo inligata adposita capitis confestim dolorem sedat, et nomen hunc in carta scribes : Ζωαρ 
  • Inscribes chartae quod dicitur abracadabra / Saepius et subter repetes, sed detrahe summam / Et magis atque magis desint elementa figuris / Singula, quae semper rapies, et cetera + figies, / Donec in angustum redigatur littera conum : / His lino nexis collum redimire memento.
  • (Ad tussim) Scribes in carta uirgine hunc nomen : 'Ialdabrae' (i postea eras) et de hispungia noua tollis lapillum, alligabis tibi et suspendes ad collum
  • Linguale praecantatio ; nouies dices : 'Iuno Iuoem rogabat, qui leuaret lingulam ; quomodo sol, quomodo Iuna,  quomodo uespera,  quomodo septemtrion<es> quomodo luciuer antiuer redeunt, sic reuertatur, loco suo redeat lingula
  • Ad membrorum omnium dolorem. Praecantatio. Homini haec dicis ter nouies de manu sinistra digito medicinali et police ; dices : ' Vertigontes audierunt Iouem patrem sibi adoptationem dedisse, ut, si quid doloret, eadem die te nominasset, ut illi sanum facere, quod doleret. egontis tui meminito, mihi sanum facies et quod dolet'. Omnia nominabis.
  • Precantatio ad conbustum. Dicis haec : 'Rangarua gauerbat'. Ter dicito et lingito ter et expuito. 
  • Hanc incantatio totam : 'nec oridru ido siculi uident i ligo uel marino piso adriacicum et iscito malluli drogoma exauamit u astandem +
  • Demones effugandos. Hoc dicis fisicum : 'Ocopo охФ. е. Г. е. i.'
  • Dicis illi ad aurem : 'Recede, demon, teleteni ueniunt !' '
  • Omnia, quae haeserint faucibus, hoc carmen expellet : 'heilen prosaggeri uome si polla nabuliet onodieni iden eliton'. Hoc ter dices et ad singulas expues
  • Item fauces, quibus aliquid inhaeserit, confricans dices : 'xi exucricone xu criglionaisus scrisumiouelor exucricone xu grilau'.
  • Si quis ab equitando aut ambulando inguen habuerit, scribat in charta κυστος, et ad femur sibi alliget, cito sanabitur.
  • Digitis quinque manus eiusdem, cuius partis oculum sordicula aliqua fuerit ingressa, percurrens et pertractans oculum ter dices : 'tetunc resonco bregan gresso', ter deinde spues terque facies
  • Item ipso oculo clauso, qui carminatus erit, patentem perfricabis et ter carmen hoc dices et totiens spues : inmon dercomarcos axatison'.
  • ad lippitudinem inter principia sedantam in chartam uirginem scribe ουβαικ et licio, quod in tela fuerit, collo lippientis innecte
  • Incipiens lippitudo mirifice et sine dubitatione depelletur, si in charta uirgine scribas et collo dolentis licio suspendas φυρφαραν et hoc praeligamen purus castus facias
  • in lamella aurea acu cuprea scribes ορυω ουρωδη et dabis uel suspendes ex licio collo gestandum praeligamen et qui lippiet, quod potenter et diu ualebit, si obseruata castitate die lunae illud facias et ponas
  • Qui crebro lippitudinis uitio laboratit, millefolium herbam radicitus uellat et ex ea circulum faciat, ut per illum adspiciat et dicat ter : 'excicum acrisos', et totiens ad os sibi circulum illum admoueat et per medium exspuat et herbam rursus plantet.
  • Varulis, id est hordiolis oculorum, remedium tale facies : anulis digitis eximes et sinistrae manus digitis tribus oculum circum tenebis et ter despues dices : 'rica rica soro'.
  • Efficax remedium hordiolis : nouem grana hordei sumes et de singulis uarum punges perque singula puncta carmen dices et proiectis nouem granis septem alia corripies et similiter de singulis punges et carmen septies dices, abiectis etiam quinque sumes et idem quinquies facies, idem de tribus granis similiter, idem de uno similiter. Carmen autem hoc dices : κυρια κυρια κασσαρια σουρωρβι 
  • item hoc remedium efficax : ... item digito medicinali uarum contingens dices ter : 'uigaria gasaria' uarumque grano hordei ardenti aut stipula aut palea ures
  • Carmen ad profluuium sanguinis ex quocumque membro manantis. Locum, ex quo defluit, digito medicinali tanges et uincies speties dices et quotiens uolueris repetes, donec fluorem peruincas, 'socnon socnon'.
  • Pollicem et medicinalem digitum a fronte usque ad cerebrum et inde usque ad ceruicem duces et nonagies nouies dices : 'sirmio sirmio' quod ad aurem eius partis dici oportet, de qua nare sanguis propensius fluit
  • Ad aurem eiusdem partis, de qua per narem sanguis fluit, dici oportet ter nouies : 'σοκσοκαμ συκυμα'; etiam postea similiter dices.
  • Scribes in charta uirgine et collo suspendes lino rudi ligatum tribus nodis ei, qui profluuio sanguinis laborat : ψα ψε ψη ψε ψη ψα ψε
  • Carmen ad dentium dolorem mirificum de experimento. Luna descredente die Martis siue die Iouis haec uerba dices septies : 'argidam margidam sturgidam' dolorem rumpes.

  • Carmen ad uuae dolorem, quod sibi qui dolet praecantet et manus supinas a gutture usque ad cerebrum coniunctis digits ducens dicat : 'crissi crasi concrasi'. Quibus dictis rursum manus a gutture ducat et ter hoc faciat
  • Aduersum cordis pulsum uel dolorem mirum remedium, quod in lamella stagnea scribes : καρυανκω καρυανκων καρυανκωυ et phylacterium de storace subfumigabis et in collo ex lici suspendes ; ita proderit, ut stupeas

  • Qui renium dolore uexabitur, in charta rudi scribat characteres infra scriptos et auro uel cupro includat et circa renes alliget, miro remedio utetur : καραβραωθ

  • Ad rosum uentris praecantum utilissimum. Manus sinistrae pollicem supra uentrem premes et dices : ' adam bedam alam betur alam botum '. Hoc cum nouies dixeris, terram eodem pollice tanges et spues rursumque nouies et iterum tertium nouies dices et per nouenas uices terram continges et exspues.

  • Hoc uero praecantum et homines strofo uel rosu laborantes et iumenta releuabit, si adhibeatur sic. Manus planas super renes pones et dices ter : ' alabanda alabandi alambo '. Cum ita dixeris, supinas manus sub uentre eius pones et cum ter dixeris, ad renes planas manus pones et ter praecantato loco rursum sub uentre manus perferes et idem tertio dices.

  • Ad coli dolorem scribere debes in lamina de grafio aureo infra scriptos characteres luna prima vigensima et laminam ipsam mittere intra tubulum aureum et desuper operire uel inuoluere tubulum ipsum pelle caprina et caprina corrigia ligare in pede dextro, si dextra pars corporis colo laborauit, aut in sinistra, si ibi causa fuerit, habere debebit ... Hi sunt characteres scribendi in aurea lamina : λψμθκια λψμθκια λψμθκια

  • Scribes carmen hoc in charta uirgine et linteo ligabis et medium cinges eum uel eam, quae patietur de qualibet parte corporis sanguinis fluxum : sicycuma cucuma ucum cuma uma ma a.

  • Luna XIII hora VIII antequam exeant uel erumpant mori arboris folia, oculos tres tolles digitis medicinali et pollice manus sinistrae et in oculis singulis dices : 'absi absa phereos'. mittesque in coccum Galaticum et in phoenicio lino conchyliatae purparae conligabis et dices : tollo te hinc totam, haemorhoida, absis paphar, et nudum cum, cui remedio opus est, praeligamine illo cinges.

  • Remedium physicum magnum aduersum dolorem stomachi. In lamina argentea scribes et dices : 'Aritmatho aufer dolores stomachi illi, quem peperit illa '. Eandem laminam lana ouis uiuae inuolutam collo de licio suspendes et id agens dices : ' Aufer mihi uel illi stomachi dolorem Aritmatho '.

  • Arse uerse auerte ignem significat. Tuscorum enim lingua arse auerte, uerse ignem constat appellari. Vnde Afranius ait : « Inscribat aliquis arse uerse in ostio ! » 

  • M. Seruilius Nonianus princeps ciuitatis ipse eam nominaret lippitudinis, priusquam ipse eam nominaret aliusue ei praediceret, duabus litteris Graecis PA chartam inscriptam circumligatam lino subnectebat collo

  • Quem prendis et ieiuno extrahis quos magnos habuerit, et cum extraxeris, has preces dices : ' butabar torthon hydran cermalis metonbor loro namdison tha saniordem '. Haec nouies dices uerba et hos dentes melis perfundes et ex auro in brachio ligabis tibi et tuis adhaerentibus sic ut corpus tangat et nec sidus nec caniculae tempestas nec pestilentia necque occursus malus nocere poterit, aut si quid fuerit, statim dens rumpit

  • Has preces dices : 'horner laxi abcol fecesitias et ior dodienlaecaon utus celi libera'.

  • Has preces dices : 'horner laxi abcol fececisitias et ior hodienlaecaon uirtus celi libera'.

  • Nam et scribes ad hemicranii dolorem, si dextra pars dolet scribis in cute 'hyof', in sinistra 'ceal hhhc', item scribis in charta 'ωhti ω σι αα loti poca zonie ho ωαλYPIZE'

  • Facies pugnos pollicis intus, et dices in manus, hoc est inclusum in pugnis :'asca, basca, rastaia, serc, cercer, recercel ; nihil est, nihil est, nihil facturum erit. Quod ego ille aut illa filius Gaiae Seiae mamillis si pectus habeo a te, deus, peto, praestes.' Expues in manus semel et deduces ab umbilico sursum versus per mamillas. Ter hoc ter ternis facies, et remediabis.

  • In charta scribe MAINωN. MAINωAI. MAINωN.

  • Item scribe in locum ipsum 'xu.oyx'

  • De capitis querellis ... Nam in charta scribis 'A φ' lina et capiti suspendis, item scribis in charta 'BAPBATOeuθθe', item scribis in charta 'ſωIAſ', item scribis in charta 'vvſNANosho', item scribis '(characteres magikes) OAAOYθ', item scribis in charta 'A capA TAPXM (characteres magikes) kacta pAC AA (characteres magikes)' haec omnia de lino rore de tela ad caput ligabis  

  • Haec nomina scribes de altramento in charta pura, quae  in tribus cyatis aquae calidae delavabis et ipsam aquam bibendam dabis. res est ultra experimenta. 'acko meneibos cvpω aaopNe avtvRa. fekeviωik.'


  •  
    ID  Passe 

    © 2013 EPHE / CNRS
    Directeur du projet : Nicole Belayche et Jean-Daniel Dubois (École pratique des hautes études)
    Gestion du projet et des données : Anna Van den Kerchove

    Site réalisé par : Gérald Foliot avec webActors - Hébergé par la TGIR Huma-Num
    Graphisme : Nicolás Troiano

    Dernière mise à jour: samedi 6 janvier 2018 (22:53) + - Rendu de la page en 0.014s